CALX cum arena mixta

CALX cum arena mixta
CALX cum arena mixta
arenatum, item calx arenata, in veter. Inscr. Eosque parietes marginesque obmes, quae lita non erunt, calce harenatâ, lito politoque, et calce nudâ dealbato: in tectorio opere locum habuit, cum albarium opus calce nudâ, h. e. merâ et purâ, cui arena non admixta, fieret. In structuris item, ad ligandos inter se lapides, atque, ut loquitur Plinius, ferruminandos, seu solidandos, ut alii. Solidati certe parietes tectoriô, passim leguntur, apud Vitruvium, quod est munire, tegere, loricare. Unde Tectores dicti, quod parietes tegerent ac solidarent, et Virtuvius loricas ex calce et arena memorat, l. 7. c. 1. Pro calce tamen et arena multi lutô subactô et paleis mixtô utebantur, in patietum instructura. Unde
vicem luti bitumine fartos tradit Babylonis muros Herodotus Musâ 1. Aliter tamen Vitruvius, l. 1. c. 5. Non enim, ait, uti Babylone abundantes liquidô bitumine, eô pro calce et arena et coctô latere factum habent murum. Et Iustin. de Semiramide, l. 1. c. 2. Haec Babyloniam condidit, murumque urbi coctô latere circumdedit, harenae vice bitumine interstratô. Ubi arenati vice, legendum conicit Salmas. cum arena in parietibus aut muris struendis numquam locum habuerit sine calce: quam ob causam de oratione non cohaerente dictum olim, arenam esse sine calce. Arenatum autem calx est et arena confusa, ac ligneis vectibus in mortario subacta, Vittuvius, l. 7. c. 3. Vide quoque Catonem, c. 18. et plura hanc in rem apud Plinium, l. 14. c. 19. l. 17. c. 8. et l. 36. c. 24. nec non Salmas. ad Solin. p. 1228. et seqq. De Calcis usu, in bello, vide Zuingerum Theatro Hum. p. 1842. ubicontra Genuenses eam sparsisse, non sine successu, Venetos refert: in vitris glutinandis Isidorum et ex eo Isaac. Casaubon. ad Vopisei Firmum, c. 3. etc. Apud Sinenses, montes sunt fecundi lapide Hiessô; ex quo calcem, imo notae singularis gluten, conficiunt, quod usitatô nunc nomine Architecti: tarram vocant, muris consolidandis, firmandisque aedificiis maximam vim habens. Hoc siquidem lapidis genus igne coctum, contusum perque incerniculum cribratum, aquâ dein maceratum, calcem et tenacissimum reddit caementum, quod in priorem soliditatem mox coalescit, hinc structuras tantâ industriâ com ponunt et adeo tenaces muris incrustationes inducunt, ut aedificia continuo ex lapide nata videantur. Eâdem calce, an gypsô potius, glutinatores utuntur in obturandis ligneis fictilibusque vasis, quae condimentis et variô liquore feta, in Indiam, Belgicasque, regiones et alio deferuntur. Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 30. De fovea calce plena, prope Carthaginem, in qua Christiani, idolis sacrificare renuentes olim praecipitati, vide infra Massa candida.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ARENA — I. ARENA Aurosa, Χρυσῖτις ἄμμος, Vide infra Aurosa. II. ARENA apud Iustin. l. 1. c. 2. ubi de Semiramide, Haec Babyloniam condidit, murumque urbi coctô latere circumdedit, harenae vice bitumine interstrato: sola memoratur, cum in parietibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARIES — an ex par, quia semper duo pares: an ex paro, i. e. struo? Aeliô Gallô finitore, sive murus, sive maceria est, l. 157. ff. de verb. signif. Leoni Bapt. Alber. l. 1. omnis structura sic dicitur, quae a solo in altum surrexit ad ferendum onus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”